- AER Balneorum
- AER BalneorumGraecis dictus est, qui ex aqua remittitur, pro ut est temperata, modo tepidus, modo calidus: ad quem calefaciebant se, quibus domi foci parandi non erat copia. Aristophanes.---- Εἰς τὸ Βαλανεῖον τζέκε,Ε᾿πεῖτ᾿ Ϛ᾿κεῖ κορυφαῖος ἑςτηζὼς ςθέρουΚᾀγὼ γὰρ εἶχον την` ςτάσιν ταύτην ποτέ.--- Ad balneum curre,Dein ibi in apicc stans, calefac te,Namque et ego tenebam stationem istam aliquando.Ubi Scholiastes, Αέγουσιν, ait, ὄτι οἱ πολλοὶ ἐλαττοῦσι τὸν ἀέρα τῶ λουτρῶν, εἰς ἑαυτοὺς αὐτὸν ἕλκοντες, Dicunt, multos imminuere aerem balneorum, ad se illum trahendo. Alexander Trallianus l. 2. Ε᾿πὶ γὰρ τῶ τοιούτων εἰ παρὶβάλῃς λουτζὰ, οὐ Βλάψεις, ἀλλὰ καὶ ὠφελήσεις τὰ μέγιςτα. πρὸ δὲ τȏυ μέλλειν εἰς τὸν ἀέρα τὸν ςθερμὸν εἰσιέναι συμφέρει τούτοις ὕδατι ψυχξῷ προραίνειν τοὺς πόδας. Et paulo post, Εῖναι δὲ χρὴ καὶ τὸν ἀερα τȏυ λουτροῦ δ᾿´κρατον. Oportet enim esse aerem balnei temperatum, et vide Salmas. Not. ad Flav. Vopiscum c. 45. ubi de Aureliano Thermas, ait, in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidi aeris copia illic deesset. Ubi aquam frigidi aeris vocat, quae frigidum aerem emittit, i. e. frigidam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.